Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idem per Stygiam paludem sanctissime iurat,

  1. una superstitio superis quae reddita diuis
  2. .
quae ista superstitio est aut a quo reddita? est ergo aliqua potestas maxima quae perierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt inmortales? quid metuant eam, quam uisuri non sunt nisi quos mori necesse est?

quid igitur homines oculos suos in caelum tollant? quid per superos deierent, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur ibique habeant quod uenerentur et adorent? illut uero quale est, esse

tata quibus dii omnes et ipse luppiter pareatr\' si arcarum tanta uis est, ut plus possint quam caelestes uniuersi quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus et statutis parere omnes deos necessitas cogit? num cui dubium est quin is qui alicui rei obsequitur maximus non sit?