Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Liberum patrem necesse est in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae, quia. praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum duxit, Indos debellauit. sed inuictus ille imperator Indicus maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est.
delatus enim Cretam cum semiuiro comitatu nanctus est inpudicam mulierem in litore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse uoluit, ne nimium mollis uideretur, atque illam patris proditricem, fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam in coniugium sibi uindicauit ac Liberam fecit et cum ea pariter ascendit in caelum.
quid horum omnium pater Iuppiter, qui in sollemni precatione Optimus Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia inpius ac paene parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit ac fugauit nec expectauit mortem decrepiti senis cupiditate regnandi? et cum paternum solium per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus, quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis et pace in perpetuum conparata reliquam suam uitam in stupris adulteriisque consumsit.
omitto uirgines quas imminuit: id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia [*](EPITOME 1-3] c. 8, 4. 3-13) c. 8, 5. 13-21] c. 10, 1. 21 s.] c. 10, 2 (uirginum). 22-36, 2] c. 10, 2. ) [*](AUCTORES 8] Verg. Aen. IV 215. ) [*](BRSHMPYJ 1 quird\' H1 memoria M 2 fraudjium R *licet M 4 senatum B sententia M 5 exercitus B1, corr. B2 6 ⌜in⌝urictus B2 7 ob amorem HM ac** fde ? er.) B, atque Sll, adque M libidinem HM ⌊de⌋latus H2 8 comitatus HarM nactus BRS, natctus fn er.) P est om. B 9 litore (e ex i m. 2) adrianen (m. 1, ariadnen m. 2) ⌜h⌝ac (h m. 2) fiducia B fidutiae M 11 repudiatam (at in ras. ex c ? m. 3) B coniugio S 12 uendicauit P ac] et HM eam B 13 escendit R in] ad SlIM caelos S pater omnium S pater om. HM 15 prima om. B paene] prope B 19 humani (i ex 0 M) HM malorum fuit R 20 et] ac R pacem H, pace M conparata in mg. V1 stuprits (i cr.) BM 21 adulteriis* (q; er.) S consumsit B, consumtis Rl, consumpsit IV cum rell. 22 amphitrionem SMPV, amphytrionem II pyndarum H, pindarum M, ⌜t⌝yndarum V2 23 domus B atque] et B ) [*]( 3* )