Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec qui facit, uidenmus an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos : omnibusque poenis dignissimos iudicamus.
stultus autem Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx.
Quis est igitur tam excors qui hunc regnare in caelo putet, qui ne in terra quidem debuit? non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit, quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit.
enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis dicionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iuppiter cum ceteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. eleganter id quidem a poeta figuratum, sed tamen non multum distat a uero.