Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec tam de rebus humanis bene meretur qui scientiam bene dicendi adfert quam qui pie atque innocenter docet uiuere. idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi quam oratores fuerunt. illi enim recte uiuendi doctores sunt existimati, quod est longe praestabilius, quoniam bene dicere ad paucos pertinet, bene autem uiuere ad omnes.
multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus. quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa et luce orationis ornata. de religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio.