Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ipsa esse summi boni praemium iudicarent —, sed neque adepti sunt id quod uolebant et operam simul atque industriam perdiderunt, quia ueritas id est arcanum summi dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis sensibus non potest conprehendi: alioquin nihil inter deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio adsequeretur humana.
quod quia fieri non potuit ut homini per se ipsum ratio diuina notesceret, non est passus hominem deus lumen sapientiae requirentem diutius errare ac sine ullo laboris effectu uagari per tenebras inextricabiles: aperuit oculos eius aliquando et notionem ueritatis munus suum fecit, ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret et erranti ac uago uiam consequendae inmortalitatis ostenderet.
uerum quoniam pauci utuntur hoc caelesti beneficio ac munere, quod obuoluta in obscuro ueritas latet eaque uel contemptui doctis est, quia idoneis adsertoribus eget, uel odio indoctis ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum procliuis in uitia pati non potest — nam quia uirtutibus amaritudo permixta est, uitia uero uoluptate condita sunt, illa offensi, hac deleniti feruntur in praeceps et bonorum specie falsi mala pro bonis amplectuntur —, succurrendum esse his erroribus credidi, ut [*](RSMpPV] 2 corpori & P1, in ras. corr. P2 cultum pertinent SM 3 quidem illi PV agnitione M quoniam] quam SM edd. 4 tantopere SPV cupiuere S ita ut om. M 5 suas familiares S familiaris P1 (corr. P2) V 7 et tantum scr., tantum C, tantumque edd. 8 supra uirtutis add. 1x ueritatis M auctoritatis P *u*t ex luit P 9 praedicarent PV 11 summum (mum in mg. add. P2) PF 14 cognitio SM 17 ullo (0 in ras. ex is ? m. 2) V 19 nationem R1, noticionem M 23 ea quae P contemptu PV 24 assertionibus S 25 auctoritatem M 26 permista S 27 deliniti RMP 28 et om. M falsa MP mali P)
quae professio multo melior utilior gloriosior putanda est quam illa oratoria, in qua diu uersati non ad uirtutem, sed plane ad argutam malitiam iuuenes erudiebamus, multoque nunc rectius de praeceptis caelestibus disseremus, quibus ad cultum uerae maiestatis mentes hominum instituere possimus,