Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui: quam si quis cognita ueritate discusserit, sciet quo referenda et quemadmodum sibi uita degenda sit. cuius scientiae summam breuiter circumscribo, ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit nec ulla sine religione probanda sapientia.
Suscepto igitur inlustrandae ueritatis officio non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura, sitne prouidentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia uel gerantur.