Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nullus enim suauior animo cibus est quam cognitio ueritatis. cui adsereudae atque inlustrandae septem uolumina destinavimus, quamuis ea res infiniti sit paene operis et inmensi, ut si quis haec dilatare atque exsequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio.

sed nos idcirco breviter omnia colligemus, quod ea quae adlaturi sumus tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem et iis praecipue qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt hoc est ab errore quo sunt implicati ad rectiorem uiam reuocandi.

quod si fuerimus ut spero adsecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent ardoremque restinguant, eruntque illis omnia facilia prona manifesta, modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam legendi uel audiendi patientiam commodare.