Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest.
erant illi quidem ueritatis cognitione dignissimi, quoniam scire tanto opere cupiuerunt atque ita, ut eam rebus
omnibus anteponerent — nam et abiecisse quosdam res familiares suas et renuntiasse uniuersis uoluptatibus constat, ut solam nudamque uirtutem nudi expeditique sequerentur, (et) tantum apud eos uirtutis nomen et auctoritas ualuit, ut in
ipsa esse summi boni praemium iudicarent —, sed neque adepti sunt id quod uolebant et operam simul atque industriam perdiderunt, quia ueritas id est arcanum summi dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis sensibus non potest conprehendi: alioquin nihil inter deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio adsequeretur humana.