Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus. quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa et luce orationis ornata. de religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio.

nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani decursis operibus actionum suarum postremo se philosophiae tradiderunt eamque sibi requiem laborum iustissimam putauerunt, si animos suos in earum rerum quae inueniri non poterant inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi quam negotium quaesisse uideantur et quidem multo molestius quam in quo fuerant ante uersati, quanto iustius ego me ad illam piam ueram diuinam [*](RSMPPVJ 1 derigantur Rl 2 relegionem (alt. e ex i) P2, sic saepe gloriosiorque (que add. m. 2) R in gloriosior desinit fol. 1 v codicis S recentiore manu script., in folio 2 r incipit antiqua manus uerbis inde ab esse bis erroribus (2, 29) repetitis multo quae (exp. m. 2) P ⌜nunc⌝ P2 C 6 instruere P 7 tamen ParV humanis om. S 8 dicendo M 10 dociores (s. I. m. 2) sic R 13 nobilis P uictarum S, fictura M uti S 14 maiore (e ras. ex se) P, maiorae (exp. m. 2) V 15 posset R 17 adserenda \'fortasse\' Petrus Francius, sed cf. § 20; VI 1, 1; disserenda C ui] in M 18 sua—luce] sua et instructa (cta in ras. R) religione et luce RSM 19 si] et M 23 inquisirtilone P2V2 torquerent] torserunt. querent M 24 quaesisse uideantur quam negotium P 25 et quidem] equidem R 26 Seram illam piam diuinam (corr. m. 2) P uera* (q er.) M diuinamque RM ) [*]( 1. )

4
sapientiam quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta suscept.u?

et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones ciuilis iuris conpositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentionesque sopirent, quanto melius nos et rectius diuinas institutiones litteris persequemur, in quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de inmortalitate, de deo loquemur, ut superstitiones mortiferas erroresque turpissimos sopiamus?