Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Quamquam Diuinarum Institutionum libri, quos iam pridem ad inlustrandam ueritatem religionemque conscripsimus, ita legentium mentes instruant, ita informent, ut nec prolixitas pariat fastidium nec oneret ubertas, tamen horum tibi epitomen fieri, Pentadi frater, desideras, credo, ut ad te aliquid scribam tuumque nomen in nostro qualicumque opere celebretur.
faciam quod postulas, etsi difficile uidetur ea quae septem maximis uoluminibus explicata sunt, in unum conferre.
fit enim totum et minus plenum, cum tanta rerum multitudo in angustum coartanda sit, et breuitate ipsa minus clarum, maxime cum et argumenta plurima et exempla, in quibus lumen est probationum, necesse sit praeteriri, quoniam tanta eorum copia est, ut uel sola librum conficere possint.
quibus sublatis quid [*](AUCTORES 8 s.] cf. Cic. epist. V 12, 1 (nomen—celebretur). ) [*]( C0NTIN€NJT-IN]b0CC0Rp-blU€R-la|be0piflCI0bTepiT0a)A€FIRffilANIllACTANtI (pars inferior litterae l abscissa est) dEfINE (sic) SA€CUllb€blUlj(napro)Ulb€NTIA (pars inferior litterarum Ul una cum napro abscissa est) beORIQOaO lin. del. et corr. m. 2) bU(DAI\\)l| <generisdera)tlONEPAScbţETmENšI de hac codicis T inscriptione, cuius quinque tantum uersus primi hic proponuntur, cf. Prolegomena; cf. etiam inscriptiones ad c. 51, 1 exhibitas 5 religionemque Maffeius et Pf, regionemque T conscribsimus T 9 nosttro T 10 que T 11 fiet Da 13 brebitate T 15 preteriri T ) [*]( 43* )
Prima incidit quaestio, sitne aliqua prouidentia, quae aut. fecerit aut regat mundum. esse nemini dubium est, siquidem omnium fere philosophorum praeter scholam Epicuri una uox, una sententia est nec fieri sine artifice deo potuisse mundum nec sine rectore constare.
itaque non solum a doctissimis uiris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus.
quis enim de prouidentia dubitet, cum uideat caelos terramque sic disposita, sic temperata esse. (ut) uniuersa non modo ad pulcritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum ceterorumque uiuentium commoditatem aptissime conuenirent?
non potest igitur quod ratione constat sine ratione coepisse.
Quoniam certum est esse prouidentiam, sequitur alia quaestio, utrumne deus unus an plures. quae quidem multum habet ambiguitatis. dissentiunt enim non modo singuli inter se, uerum etiam populi atque gentes.
sed qui rationem sequetur, intelleget nec dominum esse posse nisi unum nec patrem nisi unum. nam si deus, qui omnia condidit, et idem [*](INSTITUTIONES 5-11] Inst. lib. I 2, 1-4. 11-16] I 2. 5. c. 2] I 3. 17—20] I 3, 1 (-multorum). 20-677, 2] cf. IV 3, 7. 11. 13-23; c. 4. ) [*](T] 1 post poterit angulo marginis abscissto littera quae superest euanida Holdero U, Studemundo, scriptura medica mine suscitata, ttel C uel f esse uidebatur, post quam 2 uel 3, summum 4 litt. cum margine intenerunt; utile Pf, perspieuum Buèn, copiosum Fritzsehius, certu Studemundus, claru (cf. pag. 675, 13 et supra 3) uel ueru ego 2 brebiare T 4 uerba in hoc opere relicto spatio initium proximi capitis facit Maffeius in apographo (et eum secutus uir doctus up. Cleric. XXVII 343 et cum hoc rursus Hcum), sed scriptura continuatur in T 5 questio T 7 filosoforum T 12 an caelum scribettdtun ? 13 ut uniuersa Da, uniuersa ut Maffeius et Pf in pulojritudine pars 0 litterae cum margine abscissa, ch per spatium non potest fuisse, T 18 questio T 19 ambiguitatis Maffeius et Pf, ambiguitas T 20 adque T )