Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic ne natus quidem honeste traditur, sed Alcimenae adulterio genitus; et ipse uitiis genitoris addictus nec feminis umquam nec maribus abstinuit orbemque totum non tam gloriae quam libidinis causa nec tantum ad necandas beluas quantum ad serendos liberos peragrauit.

cumque esset inuictus, ab una tamen Omphale triumphatus est, cui claua et spolio leonis tradito indutus ipse feminea ueste atque ad pedes mulieris abiectus pensa quae faceret accepit. idem postea instinctu furoris elatus paruos liberos et uxorem Megaram trucidauit.

postremo sumpta Deianirae coniugis ueste, cum difflueret ulceribus, doloris inpatiens rogum sibi in Oetaeo monte construxit eoque se uiuum cremauit. sic efficitur ut etiamsi ob uirtutem deus credi potuisset, ob haec tamen homo fuisse credatur.