Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed cum sit omnibus fere gentibus persuasum deos esse, res tamen eorum gestae, quas tam poetae quam historici tradiderunt, homines fuisse declarant.

Hercules per quae tempora fuerit, quis ignorat, cum idem et inter Argonautas nauigauerit et expugnata Troia Laomedontem Priami patrem ob periurium interfecerit ? ab eo tempore paulo amplius quam mille et quingenti computantur anni.