Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tunc et impius iustos homines ac dicatos deo duobus et quadraginta mensibus persequetur et se coli iubebit ut deum: se enim dicet esse Christum, cuius erit aduersarius. ut credi ei possit, accipiet potestatem mirabilia faciendi, ut ignis descendat a caelo, ut sol resistat a cursu suo, ut imago quam posuerit loquatur.

quibus prodigiis inliciet multos, ut adorent eum signumque eius in manu aut fronte suscipiant. et qui non adorauerit signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet.