Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique in eum statum res cadet, ut uiuos lamentatio, mortuos gratulatio sequatur. ciuitates et oppida interibunt modo ferro et igni, modo terrae motibus crebris, modo aquarum inundatione, modo pestilentia et fame. terra nihil feret aut frigoribus nimiis aut caloribus sterilis. aqua omnis partim mutabitur in cruorem, partim in amaritudinem uitiabitur, ut nihil sit nec ad cibos utile nec ad potum salubre.
his malis accedent etiam prodigia de caelo, ne quid desit hominibus ad timorem. cometae crebro apparebunt, sol perpetuo pallore fuscabitur, luna sanguine inficietur nec amissae lucis damna reparabit, stellae omnes decident nec temporibus sua ratio constabit, hieme atque aestate confusis;