Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nondum enim sex milia conpleta sunt: quo numero consummato tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola iustitia. quod quatenus euenturum sit paucis explicabo.

Haec autem a prophetis, sed et a uatibus futura dicuntur. cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia inualescet, omnia uitiorum et fraudum genera crebrescent, iustitia interibit., fides pax misericordia pudor ueritas non erit, uis et audacia praeualebit, nemo quidquam habebit nisi manu partum manuque defensum.

si qui erunt boni, praedae ac ludibrio habebuntur. nemo pietatem parentibus exhibebit, nemo infantis aut senis miserebitur, auaritia et libido uniuersa corrumpet. erunt caedes et sanguinis effusiones, erunt bella non modo externa et finitima, uerum etiam intestina. ciuitates inter se belligerabunt, omnis sexus et omnis aetas arma tractabit.