Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nondum enim sex milia conpleta sunt: quo numero consummato tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola iustitia. quod quatenus euenturum sit paucis explicabo.
Haec autem a prophetis, sed et a uatibus futura dicuntur. cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia inualescet, omnia uitiorum et fraudum genera crebrescent, iustitia interibit., fides pax misericordia pudor ueritas non erit, uis et audacia praeualebit, nemo quidquam habebit nisi manu partum manuque defensum.