Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deni- que caelesti elemento, quod est ignis, solus homo utitur. si enim lux per ignem, uita per lucem, apparet eum qui habeat usum ignis non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est sine quo non potest nec lux nec uita constare.

sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia diuina? id enim sacrae litterae ac uoces prophetarum docent. quod si cui parum uidetur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret, ut intellegat delirasse Democritum et Epicurum et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium quod est euidens negauerunt.