Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
colendus est igitur deus, ut per religionem, quae eadem iustitia est, accipiat homo a deo immortalitatem, nec est ullum aliut praemium piae mentis: quae si est inuisibilis, non potest ab inuisibili deo nisi inuisibili mercede donari.
Plurimis uero argumentis colligi potest aeternas esse animas. Plato ait, quod per se ipsum semper mouetur nec principium motus habet, etiam finem non habere; animum autem hominis per se semper moueri: qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inueniendum sollers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax et quia praeterita teneat, praesentia conprehendat, futura prospiciat multarumque rerum et artium scientiam conplectatur, immortalem esse, siquidem nihil habeat in se de terreni ponderis labe concretum.
praeterea ex uirtute ac uoluptate intellegitur aeternitas animae. uoluptas omnibus est communis animalibus, uirtus solius est hominis: illa uitiosa est, haec honesta, illa secundum naturam, haec aduersa naturae, nisi anima inmortalis est.