Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
recte ergo uiderunt hoc philosophi, sed illut quod sequitur non uiderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit. erat enim consequens et pium et necessarium ut, cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit et mundum propter ipsum eique cultum et honorem debitum redderet.
hic Plato aberrauit, hic perdidit quam primo arripuerat ueritatem, cum de cultu eius dei quem conditorem rerum ac parentem fatebatur opticuit, nec intellexit hominem deo pietatis uinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum propter quod inmortales animae fiant.