Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem qui uera dixerunt, conlatis in unum causis atque rationibus conectere potuerunt. factus est a deo mundus, ut homines nascerentur; nascuntur autem homines, ut deum parentem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est iustitia; colunt, ut mercedem inmortalitatis accipiant; accipiunt inmortalitatem, ut in aeternum deo seruiant.

uidesne [*](INSTITUTIONES 1-6] VII 3,4. 13,5; 4,2. 6-12] VII 7,12; 8, 2. 13-17] cf. III 19, 19 s. 20-753, 2] VII 5; 6, 1.9. 20—22] VII 7, 1. 14. ) [*](AUCTORES 13 ss.] Tim. 42 B. 90 E; de aliis locis cf. Dauisium. ) [*](TB] 1 quwe B2 2 hominum causa] cf. Archiu. lexicogr. et gramm. lat. I 174; V 286 adn. 3 iis scr., his TB omnibus bis B 4 sint (sed i ras. ex u) B, sunt T 6 immortales B 9 hi B 10 adque T 11 exuuiis (alt. u ex b) B 12 conpraehendit B 13 se om. T 14 actenus TB1, corr. B1 16 reuerfantur T 19 aliquot T 20 nec B hi B 21 adque T 22 est om. B 24 adgnoscant B in quo-agnoscunt om. B 25 iustitia est B 26 in aeternum] aeterno T )

753
quemadmodum sibi conexa sint et prima cum mediis et media cum extremis? inspiciamus singula et uideamus utrumne illis ratio subsistat. fecit deus mundum propter hominem.

hoc qui non peruidet, non multum distat a pecude. quis caelum suspicit nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia dei opera miratur nisi homo? quis colit terram? quis ex ea fructum capit? quis nauigat mare? quis pisces, quis uolatilia, quis quadrupedes habet in potestate nisi homo? cuncta igitur propter hominem deus fecit, quia usui hominis cuncta cesserunt.