Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

magnum est paenitentiae auxilium, magnum sola- cium. illa est uulnerum peccatorumque sanatio, illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, uiam uitae sibi amputat, quia nemo esse tam iustus potest, ut numquam sit ei paenitentia necessaria.

nos uero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus deo et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. hoc semper obsequium domino deferamus. humilitas enim cara et amabilis deo est. qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem quam iustum superbum, quanto magis iustum suscipiet confitentem eumque in regnis caelestibus faciet pro humilitate sublimem!