Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed sicut femina castitatis uinculis obligata est, ne aliut concupiscat, ita et uir eadem lege teneatur, quoniam deus uirum et uxorem unius corporis conpage solidauit. ideo praecipit non dimitti uxorem nisi crimine adulterii reuictam, ut numquam coniugalis foederis uinculum nisi quod perfidia ruperit resoluatur.

illut quoque ad consummandam pudicitiam iungitur, ut non modo peccatum absit, uerum etiam cogitatio. pollui enim mentem quamuis inani cupiditate manifestum est, itaque iustum hominem quod sit secus nec facere oportere nec uelle.

purganda est igitur conscientia, quam deus peruidet, qui falli non potest. emaculetur omni labe pectus, ut templum dei esse possit, quod non auri nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor inlustrat.