Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est pro homine suscipere mortem et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur, quanto magis pro deo, qui potest aeternam uitam pro temporali morte praestare?

itaque cum inciderit eiusmodi necessitas, ut desciscere a deo atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. deus sit ante oculos, deus in corde, cuius interno auxilio dolorem uiscerum et adhibita corpori tormenta superemus.

nihil tunc aliut quam uitae immortalis praemia cogitemus: ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus uniuersa quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur.