Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi interesse homicidio sceleris conscientia est et eidem facinori spectator obstrictus est cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore perfunditur qui spectat quam ille qui facit, nec potest esse inmunis a sanguine qui uoluit effundi, aut uideri non interfecisse qui interfectori et fauit et praemium postulauit.

quid? scaena num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur.

histrionum etiam inpudici gestus, quibus infames feminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent. nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore quae uera sunt.

spectant haec adulescentes, quorum lubrica aetas, quae frenari ac regi debet, ad uitia et peccata his imaginibus eruditur.