Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed ego de re malo dicere quam de origine. quid tam horribile, tam taetrum quam hominis trucidatio? ideo seuerissimis legibus uita nostra munitur, ideo bella execrabilia sunt. inuenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi uoluptas quod scelus uindicauit.
quodsi interesse homicidio sceleris conscientia est et eidem facinori spectator obstrictus est cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore perfunditur qui spectat quam ille qui facit, nec potest esse inmunis a sanguine qui uoluit effundi, aut uideri non interfecisse qui interfectori et fauit et praemium postulauit.
quid? scaena num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur.
histrionum etiam inpudici gestus, quibus infames feminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent. nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore quae uera sunt.
spectant haec adulescentes, quorum lubrica aetas, quae frenari ac regi debet, ad uitia et peccata his imaginibus eruditur.