Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

teneamus igitur innocentiam, te- neamus iustitiam, subeamus imaginem stultitiae, ut ueram sapientiam tenere possimus. et si hominibus ineptum uidetur ac stultum torqueri et mori malle quam libare diis et abire siue noxa, nos tamen omni uirtute omnique patientia fidem deo exhibere nitamur.

non mors terreat, non dolor frangat, quominus uigor animi et constantia inconcussa seruetur. stultos uocent, dummodo ipsi stultissimi sint et caeci et hebetes et pecudibus aequales, qui non intellegunt esse mortiferum relicto deo uiuo prosternere se atque adorare terrena, qui nesciunt et illos aeternam poenam manere qui figmenta insensibilia fuerint uenerati et eos qui nec tormenta nec mortem pro cultu et honore ueri dei recusauerint, uitam perpetuam consecuturos.

haec est fides summa, haec uera sapientia, haec perfecta iu- stitia. nihil ad nos adtinet quid iudicent stulti aut quid homunculi sentiant: nos iudicium dei expectare debemus, ut eos postmodum qui de nobis iudicauerint iudicemus.