Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis autem discernere bonum et malum, prauum et rectum potest nisi qui sapiens fuerit? stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit ignorat, ideo peccat, quia non potest recta et praua discernere. non potest igitur neque stulto iustitia neque iniusto sapientia conuenire.

ergo stultus non est qui nec tabula naufragum nec equo saucium deiecerit, quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem uitare sapientis est.

sed ut stultus prima facie uideatur, illa res efficit, quod extingui animam cum corpore existimant: I idcirco omne commodum ad hanc uitam referunt.

si enim post mortem nihil est, utique stulte facit qui alterius animae parcit cum dispendio suae aut qui alterius lucro magis quam suo consulit. si mors animam delet, danda est opera quo diutius commodiusque uiuamus: si autem uita post mortem [*](INSTITUTIONES 1-14] V 17, 25-28. 14-17] V 17, 10. 20-22. 27. 31. 17-733, 4] V 18, 1-3. ) [*](TBP] 1 stultitia est T, est stultitia transposuit B2 2 imaginem] vmaginem habet T, imagine (~ m. 2) P 3 sed om. T militia 1\'1, corr. III. recentissima in cami extermm restituit P1 4 ealliditas] auiditas P et B, cf. Inst. V 17, 32. 33, uel T, uel et P 6 et om. B tÎustu, P1* e 7 ratione T fnatural B1 8 est] esset T 10 discernern (n exp. et del.) T 11 poterit edd. qui* (a er.) P 12 & malum ira mg. add. P5 13 igitur] ergo T 14 iniusto] iusto T ergo stultus] stultus igitur T 15 *equo (a er.) P 17 fUt\' B 18 effecit P aestimant T 19 idcircosqj P2 ante omne 4 uel 5 litt. eras. P 20 stulte P1 21 dum (d del.) B auteomne4uel5litt. eras. P 20stu1t1eJpl21dum(dcUI.)B 22 consulet B dela danda (i. e. delectanda corr. m. 1?) P quo diutius BI, quo+iu\'stius B3, quod iustius T, quoduis P; cf. Inst. V 18, 2 )

733
superest aeterna et beata, hanc utique corporalem cum omnibus terrae bonis iustus et sapiens contemnet, qui scit quale a deo sit praemium recepturus.

teneamus igitur innocentiam, te- neamus iustitiam, subeamus imaginem stultitiae, ut ueram sapientiam tenere possimus. et si hominibus ineptum uidetur ac stultum torqueri et mori malle quam libare diis et abire siue noxa, nos tamen omni uirtute omnique patientia fidem deo exhibere nitamur.