Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed sicut malitia ista in conseruandis utilitatibus suis intellegens et arguta non sapientia, sed calliditas et astutia est, ita et iustitia non debet stultitia, sed innocentia nominari, quia necesse est et iustum esse sapientem et eum qui sit stultus iniustum.

nam neque ratio neque natura ipsa permittit, ut is qui iustus est, sapiens non sit, quoniam iustus nihil utique facit nisi quod rectum et bonum est, prauum et malum semper fugit.

quis autem discernere bonum et malum, prauum et rectum potest nisi qui sapiens fuerit? stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit ignorat, ideo peccat, quia non potest recta et praua discernere. non potest igitur neque stulto iustitia neque iniusto sapientia conuenire.