Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quasi uero in iudicibus solis atque in potestate aliqua constitutis iustitia esse debeat et non in omnibus. atquin nullus est hominum ne infimorum quidem ac mendicorum in quem iustitia cadere non possit

sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam uirtutem, id est commune omnium bonum paucis tribuerunt eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt.

nec inmerito extitit Carneades homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem et iustitiam, quae fundamentum stabile non habebat, euerteret, non quia uituperandam esse iustitiam sentiebat, sed ut illos defensores eius ostenderet nihil> certi, nihil firmi de iustitia disputare.

Nam si iustitia est ueri dei cultus — quid enim tam iustum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem quam deum agnoscere ut parentem, uenerari ut dominum eiusque legi et praeceptis obtemperare? —, nescierunt ergo iustitiam philosophi, quia nec ipsum deum agnouerunt nec cultum eius legemque tenuerunt.