Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ei his omnibus Cumanae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant et habeantur arcani, ceterarum autem fere omnium singulos extare haberique uulgo, sed eos Sibyllinos uelut uno nomine inscribi, nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum uerum posuit in libro; aliarum confusi sunt.

hae omnes de quibus dixi Sibyllae praeter Cymaeam, quam legi nisi a quindecimuiris non licet, unum deum esse testantur, principem conditorem parentem, non ab ullo generatum, sed a se ipso satum, qui et fuerit a saeculis et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis uiuentibus honorari.

quarum testimonia quia breuiare non poteram, praetermisi: quae si desideras, ad ipsos tibi libros reuertendum est. nunc reliqua persequamur.