Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae ista est peruersitas, ut qui torquetur innocens desperatus atque impius nominetur, carnifex autem iustus piusque dicatur?

Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a maioribus traditas execrantur. quid? si maiores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus uanis, sicut iam supra ostendimus, praescribetur nobis quominus uera et meliora sectemur?

cur nobis auferimus libertatem et quasi addicti alienis seruimus erroribus? liceat sapere, liceat inquirere ueritatem.

sed tamen, si libet maiorum defendere (religiones), cur inpune habent Aegyptii, qui pecudes et omnis generis bestias pro diis colunt? cur de diis ipsis (mimi) aguntur et qui eos facetius deriserit, honoratur? cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt aut, si sunt, nihil curare nec humana respicere aut nullam esse omnino quae regat mundum prouidentiam disserunt?

sed soli ex omnibus impii iudicantur qui deum, qui ueritatem secuntur. quae cum sit eadem iustitia, eadem sapientia, hanc isti uel inpietatis uel stultitiae crimine infamant nec perspiciunt quid sit quod eos fallat, cum et malo uocabulum boni et bono mali nomen inponunt.