Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
an si aliquis prementibus malis ad mortem confugere cogatur, num potes, si aut gladium extorseris aut laqueum ruperis aut (a) praecipitio retraxeris aut uenenum effuderis, conseruatorem te hominis gloriari, cum ille quem seruasse te putas nec gratias agat et te male secum arbitretur egisse, quod mortem sibi prohibueris optatam, quod ad finem, quod ad requiem malorum peruenire non siueris?
beneficium enim non ex qualitate rei debet, sed ex animo eius qui accipit ponderari. cur pro beneficio imputes quod mihi maleficium est?
uis me deos tuos colere, quod ego mihi mortiferum duco? si bonum est, non inuideo, fruere solus bono tuo; non est quod uelis errori meo succurrere quem iudicio ac uoluntate suscepi.
si malum, quid me ad consortium mali rapis? utere sorte tua. ego malo in bono mori quam in malo uiuere.