Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem iniurias possunt uindicare? stultum igitur et uanum, deorum esse uindices uelle, nisi quod ex eo \'magis apparet diffidentia.
qui enim patrocinium dei quem colit suscipit, illum esse nihili confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum uelle defendere a quo ipse est defendendus.
nos igitur recte. nam cum isti defensores falsorum deorum aduersus uerum deum rebelles nomen eius in nobis persecuntur, nec re nec uerbo repugnamus, sed mites et taciti et patientes perferimus omnia quaecumque aduersus nos potest crudelitas machinari. habemus enim fiduciam in deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem.
nec est inanis ista fiducia, siquidem eorum omnium qui hoc facinus ausi sunt miserabiles exitus partim cognouimus, partim : uidimus nec ullus habuit inpune quod deum laesit, set qui sit uerus deus qui uerbo discere noluit, supplicio suo didicit.
uellem scire, cum inuitos adigunt ad sacrificium, quid secum [*](INSTITUTIONES 4 s.] V 21, 1. c. 48] V 19, 1-24. 9] V 19, 20 (sed-sacra). 10-18] V 20, 2. 12 s.] V 20, 4. 20-23] V 20, 10. 22- 27] V 23. 28-727,9] V 20, 5 s. 7 s. ) [*](AUCTORES 4 s.] Terent. Audr. I 1, 41. ) [*](T] 1 quia Ila coni. Inst. V 1, 5, qui T 5 egre T 10 aliquid Pf. aliquod T 11 defensione Pf, defensionem T 16 nihili Da, nihilo T i u 24 fudicia (u et i del. et corr. m. 2) T 25 cognobimus T 26 uidimus Da, uidemus T lesit T 27 suplicio T. )