Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
suscepit ergo id genus mortis quod solet humilibus inrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis eius fas non erat nec os infringi, quod accidit us qui capite plectuntur.
crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reseruauit. his etiam illut accedit, quod passione ac morte suscepta sublimem fieri oportebat.
adeo illum crux et re et significatione exaltauit, ut omnibus maiestas eius ac uirtus cum ipsa passione notuerit. nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in orientem occidentemque porrexit, sub quas uniuersae nationes ab utraque mundi parte ad requiem conuenirent.
quantum autem ualeat hoc signum et quid habeat potestatis, in promtu est, cum omnis daemonum cohors hoc signo expellitur ac fugatur.