Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Hieremias ita dicit: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.
item Malachiel: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.
Esaias quoque sic: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam.
idem alio loco ex persona patris ad filium: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam et confirmabo te, dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos et de domo carceris sedentes in tenebris.