Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hermes, qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrina et uetustate philosophos antecessit quique aput Aegyptios ut deus colitur, maiestatem dei singularis infinitis adserens laudibus dominum et patrem nuncupat eumque esse sine nomine, quod proprio uocabulo non indigeat, quia solus sit, nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit.

huius ad filium scribentis exordium tale est: deum quidem intellegere difficile est, eloqui uero inpossibile, etiam cui intellegere possibile est: perfectum enim ab inperfecto, inuisibile a uisibili non potest conprehendi.