Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique Plato de primo ac secundo deo non plane ut philosophus, sed ut uates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus.

cuius uerba de Graecis conuersa subieci: dominus et factor uniuersorum, quem deum uocare existimauimus, secundum fecit deum uisibilem et sensibilem. sensibilem autem dico non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et uisum. cum ergo hunc fecisset primum et solum et unum, optimus ei apparuit et plenissimus omnium bonorum.

Sibylla (Erythraea) quoque deum dicit ducem omnium a deo factum, et alia deum dei filium esse noscendum, sicut ea quae in libris posui exempla declarant.

hunc prophetae diuino spiritu pleni praedicauerunt. quorum praecipue Solomon in libro Sapientiae, item pater eius caelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Troiani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex deo natum esse testantur.

huius nomen nulli est notum nisi ipsi et patri, sicut docet Iohannes in Reuelatione. Hermes ait non posse nomen eius mortali ore proferri.