Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam et deus, qui utique supra nos est, quaerendus est et religio suscipienda. quae sola nos discernit a beluis: quam quidem Socrates non modo repudiauit, uerum etiam derisit per anserem canemque iurando: quasi uero per Aesculapium non posset, cui uouerat gallum. en sapientis uiri sacrificium!

et quia eum prosecare ipse non potuit, amicos moriturus orauit, ut post se soluerent uotum, scilicet ne apud inferos uelut debitor teneretur. hic profecto et pronuntiauit quod nihil scierit et probauit.

Huius auditor Plato, quem deum philosophorum Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad ueritatem propius accederet, tamen quia deum ignorauit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius errauerit, inprimis quod in libris ciuilibus omnia omnibus uoluit esse communia.

de patrimoniis tolerabile est, licet sit iniustum: nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt?