Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Praeterea duo sunt quae cadere in philosophiam uidentur, scientia et opinatio: quae si auferantur, tota philosophia corruit. atquin utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt. scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno, uideamus an recte.

sapientia est, ut Cicero definiuit, diuinarum et humanarum rerum scientia. quae definitio si uera est, non cadit in hominem sapientia.

quis enim mortalium hoc sibi possit adsumere, ut diuina et humana scire se profiteatur? humana omitto: quae quamquam cum diuinis conexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit.