Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec quieuit deinceps quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae uirus infunderet, corrumperet deprauaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut iustitiae iam rarum esset exemplum, sed uiuerent homines ritu beluarum.

quod deus cum uideret, angelos suos misit, ut uitam hominum excolerent eosque ab omni malo tuerentur. his mandatum dedit ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati honore angelico multarentur.

sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad uoluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt.

ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines conuerterunt, quos ut tuerentur aduenerant.