Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt et ex aere fuderunt, deinde processu temporum\' ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, uerum etiam fulgor ipse praestringeret.
sic inlecti pulcritudine ac uerae maiestatis obliti insensibilia sentientes, inrationabilia rationabiles, exanima uiuentes colenda sibi ac ueneranda duxerunt.
Nunc refellamus etiam eos qui elementa mundi tamquam deos habent, id est caelum solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes ipsa opera mirantur et adorant.