Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur regatque uniuersa membra tamquam mens una.

si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum

  1. regibus incessit magno discordia motu;
si plures in armento duces, tam diu proeliabuntur, donec unus optineat; si multi in exercitu inperatores, nec pareri poterit a milite, cum diuersa iubeantur, nec ab iis ipsis unitas optineri, cum sibi quisque pro moribus consulat.

sic in hac mundi re publica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles aut ne condi quidem omnino potuisset.

praeterea in multis non potest esse totum, cum singuli sua officia, suas optineant potestates. nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est uerum cognomentum dei, quoniam id solum poterit, quod in ipso est, quod autem in aliis, nec audebit attingere.