Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam primo sacerdotes ac ministri derasis omnibus membris tunsisque pectoribus plangunt dolent quaerunt adrectum matris imitantes, postmodum puer per Cynocephalum inuenitur. sic luctuosa sacra laetitia terminantur.

his etiam Cereris simile mysterium est, in quo facibus accensis per noctem Proserpina inquiritur et ea inuenta ritus omnis gratulatione. ac taedarum iactatione finitur.

Lampsaceni asellum Priapo mactant. ea enim uisa est aptior uictima, quae ipsi cui mactatur magnitudine uirilis obsceni posset aequari.

Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur. Hercules enim cum boues aratori abstulisset atque immolasset, ille iniuriam suam conuiciis ultus est eoque ipso sacerdote postmodum constituto sanctum est, ut isdem maledictis et ipse et alii postea sacerdotes sacra celebrarent.