Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec illa his humaniora sunt quae fiunt etiamnunc Matri Magnae atque Bellonae, in quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a uiris migrant nec ad feminas transeunt aut sectis umeris detestabiles aras proprio cruore respergunt.
sed haec crudelia: ueniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliut ostendunt nisi quemadmodum filium paruum qui dicitur Osiris perdiderit et inuenerit.
nam primo sacerdotes ac ministri derasis omnibus membris tunsisque pectoribus plangunt dolent quaerunt adrectum matris imitantes, postmodum puer per Cynocephalum inuenitur. sic luctuosa sacra laetitia terminantur.