Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quam multa sunt alia portenta atque ludibria! de quibus piget dicere. Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Ioui quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis.

hunc finium putant habere custodiam eique publice supplicatur, ut Capitoli immobile saxum Romani imperii fines et conseruet (et) proroget.

Has omnes ineptias primus in Latio Faunus induxit, qui et Saturno avo cruenta sacra constituit et Picum patrem tamquam deum coli uoluit et Fentam Faunam coniugem sororemque inter deos conlocauit ac Bonam Deam nominauit.