De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

item si retrorsum auoces animum quasi ad cogitandum et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur et singuli uidere incipiunt separatim. si animum rursus intenderis aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex uidebatur.

quid ergo mirum si mens ueneno ac potentia uini dissoluta dirigere ae non potest ad uidendum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum neruis stupescentibus debiles aut si uis furoris in cerebrum saeuiens concordiam disiungit oculorum? quod adeo uerum est, ut luscis hominibus, si aut insani aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere ut aliquid duplex uideant.

quare si ratio apparet cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus: qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum nouit errorem.