De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
item si retrorsum auoces animum quasi ad cogitandum et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur et singuli uidere incipiunt separatim. si animum rursus intenderis aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex uidebatur.
quid ergo mirum si mens ueneno ac potentia uini dissoluta dirigere ae non potest ad uidendum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum neruis stupescentibus debiles aut si uis furoris in cerebrum saeuiens concordiam disiungit oculorum? quod adeo uerum est, ut luscis hominibus, si aut insani aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere ut aliquid duplex uideant.
quare si ratio apparet cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus: qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum nouit errorem.
Sed nos ad dei opera reuertamur. ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit, unde oculos esse dictos Varroni placet.
nam ipsae palpebrae, quibus mobilitas id est palpitatio uocabulum [*](AVCTORES 21-83, 2] ex Varrone ut uid.; cf. Charis. p. 105, 14 K. (Wilmanns frg. 30. p. 161): palpetras per t Varro ad Ciceronem XITI dixit. § 2 ss.] cf. Cic. de nat. deor. II 57, 143; (Ueb. d. Quellen\' p. 260. EXPILATOBES 19 s. 33, 9 s.] Isidor. orig. XI 1, 36. 39; de diff. rer. XVII 54. ) [*](BPVJ 1 post ebriis hoc r et in marg. S\'up. r accidit (om. aut insanis). sed et sanis et sobriis P etj etiam codd. rec. (teste Lengletio), edd. 2 et] ac edd. propiJllus ex proprius P 6 diducitur] edd., deducitur BPV et] BP, tunc (sic) V 7 aciem P 10 neruiV JB1, s add. Vif 11 debilaeSj P" 12 luasjcis Pu, s inseruit F1;, refecit V3 13 accedere-B1, corr. B* 14 uideat B 15 falluntur V 16 tamen] BV, tamen ipsa P 17 "non1 B 18 dfii ut uid., dill! fort. iam m. 1 corr., refecit m. 3 V 19 eosc refecit F3, sed e in litt. er. ciliciorum P 20 occulit B, oculuit (uit in ras. ?) eucwid. refecit F3 dictos esse P nam et ipse V 21 palpetrae Varro scripserat, cf. supra \'Auctores\' inest V, inest et edd. )
acies enim id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi umore adsiduo tersa praeniteat. obsolescit. quid ?