De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

itaque ad uidendum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut uisus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri.

ergo ineffabilis diuinae prouidentiae uirtus fecit duos simillimos orbes eosque ita deuinxit, ut non in totum conuerti, sed moueri tamen ac flecti cum modo possent. orbes autem ipsos umoris puri ac liquidi plenos esse uoluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris atque subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur.

per eos igitur orbes se ipsam mens intendit ut uideat miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum uisus.

Libet hoc loco illorum reprehendere uanitatem qui dum uolunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt in quibus oculi fallantur, inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia uideantur: quasi uero eius erroris obscura sit causa. ideo enim fit, quia duo sunt oculi.

sed quomodo id fiat accipe. uisus oculorum intentione animi constat. itaque quoniam mens, ut supra dictum est, oculis tamquam fenestris [*](EXPILATOHES 12-16] Isidor. de diff. rer. XVII 54. ) [*](BP (a 15) V] 1 uoleba.t (n ? er.) B 2 ard""specie B usus B 3 possiinus B ab (b in er. d ? m.l ?) V 4 Lcapitjs V rimulas (upart. ras. ex o) V 5 ue#lit (1 er.) BY 8 adrlTerent JB2 9 possint V, posset edd. 11 ..conuerti (in ? er.) B 12 umores Bt, rlTumoris BJ, humoris (h add. m. 1?) V 15 ac V a cernendi sensus denuo incipit P, cf. ad p. 18, 4 16 ipsa B, ipsa (\' euanidutn refecisse, non addidisse h uid. m. 3) V 19 illorum] PV, Larcisilae. Bz 20 uult ex nolunt B3 collegit ex colligunt B3 21 falluntur (pr. u ex a m. 1 ?) V 22 errores B1, corr. B3 )

32
utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis et sobriis. nam si aliquid nimis propius admoueas, duplex uidebitur: certum est enim interuallum ac spatium quo acies oculorum coit.

item si retrorsum auoces animum quasi ad cogitandum et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur et singuli uidere incipiunt separatim. si animum rursus intenderis aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex uidebatur.

quid ergo mirum si mens ueneno ac potentia uini dissoluta dirigere ae non potest ad uidendum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum neruis stupescentibus debiles aut si uis furoris in cerebrum saeuiens concordiam disiungit oculorum? quod adeo uerum est, ut luscis hominibus, si aut insani aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere ut aliquid duplex uideant.