De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quantulum enim uidere possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cauernarum rimulas attenderet! ut si quis uelit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat quam cicutae ipsius capacitas conprehendat.
itaque ad uidendum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut uisus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri.
ergo ineffabilis diuinae prouidentiae uirtus fecit duos simillimos orbes eosque ita deuinxit, ut non in totum conuerti, sed moueri tamen ac flecti cum modo possent. orbes autem ipsos umoris puri ac liquidi plenos esse uoluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris atque subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur.
per eos igitur orbes se ipsam mens intendit ut uideat miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum uisus.