De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
cum autem uideamus eodem momento temporis, plerumque uero aliud agentes nihilominus tamen uniuersa quae contra sunt posita tueamur, uerius et manifestius est mentem esse quae per oculos ea quae sunt opposita transpiciat quasi per fenestras perlucente uitro aut speculari lapide obductas.
et idcirco mens ac uoluntas ex oculis saepe dinoscitur. quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. si enim mens inquit per oculos uidet, erutis et effossis oculis magis uideret, quoniam euulsae cum postibus fores plus inferunt luminis quam si fuerint obductae.
nimirum ipsi uel potius Epicuro qui eum docuit effossi oculi erant, ne uideret effossos orbes et ruptas oculorum fibras et fluentem per uenas sanguinem et crescent- tes ex uulneribus carnes et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte oculos auribus similes [*](AVCTORES 15 ss.] Lucr. III 359 ss. 367 as.; cf. de hoc loco 4Lact. u. Ltlcr.\' p. 232 s. ) [*](BV] 1 mens ea] B, mens ea que dicitnr mens ea, linea del. ea-mens tn. 1 V 2 «#imaginum (in, uix m er.) V .!concursiones (sic, i er.) B cer.nere (aut i er. aut n ras. ex m) V 3 dixerunt B uerba ut philosophi disserunt ante aut imaginum ponenda uid. 6 donee] da haec Bl, corr. B2 7 essent (guamquam uidendum habet) V 9 aliquid B agentis Bl, corr. B2 10 posita sunt B intueamur codd. Tee., edd. 11 quae per] B, qjij- F1, in quę mut. et s. I. p add. V2, p renouauit F3 12 lucente V 13 uoluntas (n ras. ex p) V 19 uiderent V effossus Bi, corr. jS3, effosajos Vii orbis Bi, corr. B1 et om. B 21 cicatrices (pr. i ras. ex n) V 22 possit F1, posse. F2 )
quantulum enim uidere possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cauernarum rimulas attenderet! ut si quis uelit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat quam cicutae ipsius capacitas conprehendat.